- ELULEUS
- ELULEUSTyriorum Rex, deficientes Cyprios reduxit, classe eo profectus. Contra quos Salman-asar proin Aslyriorum Rex misso exercitu Phoenicen totam in vasit, ac pace cum omnibus factâ domum reversus est. Et quidem a Societate Tyriorum deficientes Sidon et Ace, aliaequeve urbes, se Regi Assyriorum dedidêrunt. Tyriis vero se non submittentibus, Rex item contra illos venit, cum navibus 60. et remigibus 800. quos Phoenices illi auxilio misêrunt. His Tyrii cum 12. navibus occurrentes, disiectâ classe hostili, cepêrunt captivos 500. eo facinore rei navalis gloriam apud omnes adepti. Quâ clade acceptâ Salman-asar discedens, custodias disposuit ad fluvium et aquae ductus, quae Tyrios aquatum ire prohiberent: quod cum per quinquennium fieret, coacti sunt, ενφρεάτωνὀρυκτῶν, ex puteis effossis se sustentare. Menander Ephesius in Chronicis, ex Tyriorum Archivis Graece translatis, quorum Fragmentum Conservavit Ioseph. Antiqq. l. 9. c. ult. Regnavit autem Elulaeus Annos 36. Ibidem: fuitqueve haec naumachia seu pugna inter Salmanasarum et Tyrios mari commissa, omnium quas legimus antiquissima, utpote haud parum antevertens proelium navale Corinthios inter et Corcyraeos depugnatum, quod Thucydides pro vetustissimo habuit, l. 1. Vide supra in voce Amenocles, it. Anaxilas et Corcyra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.